- MARTYROLOGIUM
- MARTYROLOGIUMCatalogus Martyrum seu Fasti SS. Gregori M. l. 7. Ind. 1. Ep. 29. Nos autem pene omnium Martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno codice nominababemus, atque quottidianis diebus in corum veneratione Missarum sollennia agimus, non tamem in eodem volumine quid qualiter passus sit, indicatur, sed tantummodo nomen. locus et dies passionis ponitur. Quod conficere olim Ecclesiae Notarii consuevêre, qui primum solorum Martyrum; postmodum vero Confessorum quoque et aliorum Sanctorum, Natalesadnotârunt. Vide Baronium Praef. ad Martyrologium Romanum, et de genuflexionis in lectione eiusritu, Dominic. Macrum in voce Genuflexio. Sequioribus dein saeculis, maxime apud Monachos, vox laxius sumiicoepit, pro Necrologio, seu Obituario, ut vocant, et REgula, quod fere semper in eodem volumine Martyrologium, Obituarium et Regula Ordinis descripta legerentur: Unde Martyrologio inscribi dictus, cuius obitus dies ibi adnotatur, ut scil. ex ea congregatione seu fraternitate, cui quis adscriptus est. Ingulfus p. 907. Nomen eius et uxoris eius, Fratrum nostreram Martyrologio inscribi consensimus. Neque vero dies duntaxat obitus in iis annotabantur, sed etiam Ecclesiis quaevis impensa beneficia, aut factae donationes. Ditmarus. l. ult. Sanctorumreliquias, et munda eorum receptacula, cum aliis utilitatibus plurimis, tam in praediis, quam in mancipiis, ego acquisivi et Martyrologio inscripso meo, apud Car. du Fresne in Glossario. De investitura per Marty???ologium suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.